Canticum Canticorum*

Caput 8: 6

pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum
(* Traductions européennes)

Glose

Pone me.Ponimus Christumut signaculum super cor,cum ea quae dixit, ita discimus, quasi divinae veraciter sint verba sapientiae. Solemus signum aliquod digito, vel brachio alligatum circumferre, quo admoneamur illius rei, cujus frequentiorem habere volumus memoriam. Ponimus, ut signum, super brachium, cum ea quae fecit ita audire et sequi studemus, quasi verae sint exempla virtutis.Quia fortis est ut mors dilectio.Post corruptionem matris, apte subjungit de dilectione, ut non ex meritis ostendatur data Ecclesiae.Ut mors.Sicut mors separat animam a corpore, sic amor Dei a temporalium amore.Dura sicut infernus,etc. Quia nullis hostium tentamentis a nostrae salutis cura revocari potuit: sicut infernus nullis miserorum cruciatibus mitigatur, nec a severitate suae sententiae mutatur. Quanto austerior comparatio, eo acrior zelantis nos Domini commendatur affectus.Lampades ejus.Id est corda fidelium, in quibus dilectio continetur, ut in vase, suntignis:quia intrinsecus fervent Dei et proximi dilectione. Sunt etiamflamma,quia exterius lucent operibus justitiae. Hae lampades non exstinguuntur in adventu sponsi.